Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
  2. Magnaque siderei vidimus ora dei,
  3. Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  4. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  5. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  6. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  7. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  8. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  9. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  10. Atque inter mensas ire, redire suas;
  11. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  12. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  13. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  14. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?