Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Gratis ne date, basiate gratis.
  2. Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
  3. Sed vendat: bene basiare quantum est!
  4. Hoc vendit quoque nec levi rapina:
  5. Aut libram petit illa Cosmiani,
  6. Aut binos quater a nova moneta,
  7. Ne sint basia muta, ne maligna,
  8. Ne clusis aditum neget labellis.
  9. Humane tamen hoc facit, sed unum,
  10. Gratis quae dare basium recusat
  11. Gratis lingere non recusat, Aegle.
  1. Aegrotas uno decies aut saepius anno,
  2. Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
  3. Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.