Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
  2. Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
  3. Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
  4. Tu melior, quae deserto raptore redisti,
  5. Illa virum voluit nec repetita sequi.
  6. Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
  7. Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
  8. Accipient olim cum te loca laeta piorum,
  9. Non erit in Stygia notior umbra domo:
  10. Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
  11. Iste tibi dominam conciliabit amor.
  1. Nummi cum tibi sint opesque tantae,
  2. Quantas civis habet, Paterne, rarus,
  3. Largiris nihil incubasque gazae,
  4. Ut magnus draco, quem canunt poetae
  5. Custodem Scythici fuisse luci.
  6. Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
  7. Dirae filius est rapacitatis.
  8. Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
  9. Inludas quibus auferasque mentem?