Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
  2. Et non esse putas haec mea vota, volo:
  3. Si fortunatum fieri me credis et heres
  4. Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
  5. Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
  6. Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
  7. Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
  8. Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
  9. Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
  10. Sulphureusque color carnificesque pedes.
  11. Non Albana mihi sit comissatio tanti
  12. Nec Capitolinae pontificumque dapes;
  13. Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
  14. Et Vaticani perfida vappa cadi.
  15. Convivas alios cenarum quaere magister,
  16. Quos capiant mensae regna superba tuae:
  17. Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
  18. Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.