Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
  2. Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
  3. Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
  4. Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
  5. Quamvis non modico caleant spectacula sole,
  6. Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
  7. Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
  8. Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
  9. Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
  10. Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
  11. Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
  12. A cena semper rettulit Hermogenes.
  1. Sexagena teras cum limina mane senator,
  2. Esse tibi videor desidiosus eques,
  3. Quod non a prima discurram luce per urbem
  4. Et referam lassus basia mille domum.
  5. Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
  6. Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
  7. At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
  8. Et matutinum ferre patique lutum,