Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Flammas Iuppiter, et stupet superbi
  2. Regis delicias gravesque lusus:
  3. Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
  4. Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
  5. Omnes cum Iove nunc sumus beati;
  6. At nuper—pudet, a pudet fateri—
  7. Omnes cum Iove pauperes eramus.
  1. Addixti, Labiene, tres agellos;
  2. Emisti, Labiene, tres cinaedos:
  3. Pedicas, Labiene, tres agellos.
  1. Quare tam multis a te, Laetine, diebus
  2. Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
  3. Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
  4. Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
  5. Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
  6. Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
  7. Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
  8. Dormit et in pluma purpureoque toro.
  9. Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
  10. Ad Damam potius vis tua febris eat?