Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Emendare cupis vitium deforme? docebo:
  2. Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
  1. Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
  2. Cuius lacertos anuli mei cingant,
  3. Quae clune nudo radat et genu pungat,
  4. Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
  5. Sed idem amicam nolo mille librarum.
  6. Carnarius sum, pinguiarius non sum.
  1. Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
  2. Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
  1. Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
  2. Formosam carnem, Lydia, non faciem.
  3. Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
  4. Quam silet in cera vultus et in tabula.
  5. Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis,
  6. Et sua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
  7. Audiat aedilis ne te videatque caveto:
  8. Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
  1. Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
  2. Ut mirer fieri te potuisse patrem.