Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
  2. Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
  3. Quod si deorum munere hoc tibi detur,
  4. Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
  1. Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
  2. Et iacet in medio sicca puella toro.
  3. Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
  4. Ergo sine effectu prurit utrique labor.
  5. Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
  6. Hunc iuvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
  1. A Sinuessanis conviva Philostratus undis
  2. Conductum repetens nocte iubente larem
  3. Paene imitatus obi=t saevis Elpenora fatis,
  4. Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
  5. Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus,
  6. Si potius vestras ille bibisset aquas.
  1. Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
  2. Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.