Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  2. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  3. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  4. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  5. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  6. Hoc fragrant pueri basia mane mei.