Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  2. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  3. Hoc fragrant pueri basia mane mei.
  4. Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
  5. Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
  1. Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
  2. Spirat Apellea redditus arte Memor.
  1. Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
  2. Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
  1. Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
  2. Et mihi secura pocula trade manu
  3. Trita patrum labris et tonso pura ministro;
  4. Anticus mensis restituatur honor.