Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  2. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
  1. Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
  2. Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
  3. Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
  4. Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
  5. Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
  6. Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
  1. Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
  2. Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
  3. Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
  4. Permittunt in me quae tibi multa, natis.