Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  2. Convivas roseo torserat ore puer:
  3. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
  4. Et nihil ex ulla perdere luce voles!
  5. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  6. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
  1. Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
  2. Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
  3. Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
  4. Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
  5. Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
  6. Si quod habes non vis, ergo quid accipies?