Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
  2. Vis animum mirer suspiciamque tuum?
  3. Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
  4. Et tristis nullo qui tepet igne focus,
  5. Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
  6. Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
  7. O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
  8. Et stipula et nigro pane carere potes!
  9. Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
  10. Constringatque tuos purpura pexa toros,
  11. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  12. Convivas roseo torserat ore puer:
  13. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
  14. Et nihil ex ulla perdere luce voles!
  15. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  16. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.