Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
  2. Et quas horribiles legant Sabinae:
  3. Hic totus volo rideat libellus
  4. Et sit nequior omnibus libellis.
  5. Qui vino madeat nec erubescat
  6. Pingui sordidus esse Cosmiano,
  7. Ludat cum pueris, amet puellas,
  8. Nec per circuitus loquatur illam,
  9. Ex qua nascimur, omnium parentem,
  10. Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
  11. Versus hos tamen esse tu memento
  12. Saturnalicios, Apollinaris:
  13. Mores non habet hic meos libellus.