Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
  2. Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
  3. Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
  4. Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
  5. Si te delectat gravitas, Lucretia toto
  6. Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
  1. Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
  2. Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
  1. Vibi Maxime, si vacas havere,
  2. Hoc tantum lege: namque et occupatus
  3. Et non es nimium laboriosus.
  4. Transis hos quoque quattuor? sapisti.
  1. Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
  2. Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
  3. Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
  4. Perlegi libros sic ego quinque tuos.
  1. Quamvis tam longo possis satur esse libello,
  2. Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
  3. Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
  4. Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.