Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
  2. Inter Spendophorum Telesphorumque
  3. Cydae stare putabis Hermerotem.
  4. Vis tu simplicius senem fateri,
  5. Ut tandem videaris unus esse!
  6. Calvo turpius est nihil comato.
  1. Miraris, quare dormitum non eat Afer?
  2. Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
  1. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
  2. Proxima dilectis rura paravit aquis.
  3. Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
  4. Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
  5. Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
  6. Inplevit saxis obposuitque vadis.
  7. Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
  8. Auxilium domino mersa carina tulit.
  1. Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
  2. Flagravit quanto Laurus amore pilae.
  3. Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
  4. Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.