Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
  2. Lasso clienti. Quamdiu salutator
  3. Anteambulones et togatulos inter
  4. Centum merebor plumbeos die toto,
  5. Cum Scorpus una quindecim graves hora
  6. Ferventis auri victor auferat saccos?
  7. Non ego meorum praemium libellorum
  8. —Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
  9. Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
  10. Nec quae paludes delicata Pomptinas
  11. Ex arce clivi spectat uva Setini.
  12. Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.