Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
  2. Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
  3. Nulli sorte iacent candidiore senes:
  4. Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
  5. Arserunt uno funera bina rogo.
  6. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
  7. Inprobius nihil his fletibus esse potest.
  1. Frustra, Blanditiae, venitis ad me
  2. Attritis miserabiles labellis:
  3. Dicturus dominum deumque non sum.