Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Auditur toto saepe poeta die.
  2. Sed nec causidico possis inpune negare,
  3. Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
  4. Balnea post decumam lasso centumque petuntur
  5. Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
  1. Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
  2. Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
  3. Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
  4. Nulli sorte iacent candidiore senes:
  5. Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
  6. Arserunt uno funera bina rogo.
  7. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
  8. Inprobius nihil his fletibus esse potest.