Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
  2. Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
  3. Abstulit! o soles, o tunicata quies!
  4. O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
  5. Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
  6. Et non unius spectator lectulus undae,
  7. Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
  8. Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
  9. Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
  10. Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
  11. Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
  12. Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
  13. 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
  1. Thelyn viderat in toga spadonem,
  2. Damnatam Numa dixit esse moecham.
  1. Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
  2. Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
  3. Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
  4. Dum numerat palmas, credidit esse senem.
  1. Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.