Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
  2. 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
  1. Thelyn viderat in toga spadonem,
  2. Damnatam Numa dixit esse moecham.