Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vitam quae faciant beatiorem,
  2. Iucundissime Martialis, haec sunt:
  3. Res non parta labore, sed relicta;
  4. Non ingratus ager, focus perennis;
  5. Lis numquam, toga rara, mens quieta;
  6. Vires ingenuae, salubre corpus;
  7. Prudens simplicitas, pares amici;
  8. Convictus facilis, sine arte mensa;
  9. Nox non ebria, sed soluta curis;
  10. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  11. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  12. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  13. Summum nec metuas diem nec optes.