Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Arpinis quoque conparare chartis.
  2. Seras tutior ibis ad lucernas:
  3. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  4. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  5. Tunc me vel rigidi legant Catones.
  1. Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
  2. Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
  3. Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
  4. Iudice te maior Cinna Marone fuit.
  5. Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
  6. Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.