Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
  2. Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
  1. Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
  2. Vincam te donis muneribusque meis.
  3. Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
  4. Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
  5. Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
  6. Quidquid et in nidis unica servat avis,
  7. Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
  8. Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
  1. Saturnalicio Macrum fraudare tributo
  2. Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
  3. Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
  4. Et queritur nugas obticuisse meas.
  5. Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
  6. Appia, quid facies, si legit ista Macer?
  1. Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
  2. Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
  3. Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
  4. Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!