Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pasceris et nigrae solo nidore culinae
  2. Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
  3. Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
  4. Sed fodiam digito qui superest oculum:
  5. Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
  6. Denique pedica, Mamuriane, satur.
  1. Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
  2. Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
  3. Ara duplex primi testatur munera pili:
  4. Plus tamen est, titulo quod breviore legis: