Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
  2. Sed fodiam digito qui superest oculum:
  3. Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
  4. Denique pedica, Mamuriane, satur.
  1. Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
  2. Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
  3. Ara duplex primi testatur munera pili:
  4. Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
  5. 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
  6. Famaque quod raro novit, amicus erat.'
  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.