Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vicinus Novio vel inquilinus
  2. Sit, si quis Novium videre non volt.
  1. Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
  2. Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
  3. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  4. Extremo ructus cum redit a barathro.
  5. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  6. Atque duplex animae longius exit odor?
  7. Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
  8. Iam tollas et sis ebria simpliciter.