Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
  2. Quae maiora putas miracula? summus utrisque
  3. Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
  1. Stellae delicium mei Columba,
  2. Verona licet audiente dicam,
  3. Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
  4. Tanto Stella meus tuo Catullo
  5. Quanto passere maior est columba.
  1. Quod magni Thraseae consummatique Catonis
  2. Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
  3. Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
  4. Quod fecisse velim te, Deciane, facis.