Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
  2. Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
  1. Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
  2. Esse tamen vacuo se leo dente putat.
  3. Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
  4. Alta iuvencorum volnera figet ubi?
  5. Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
  6. Non nisi delecta pascitur ille fera.
  1. Verona docti syllabas amat vatis,
  2. Marone felix Mantua est,
  3. Censetur Aponi Livio suo tellus
  4. Stellaque nec Flacco minus,
  5. Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
  6. Nasone Paeligni sonant,