Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo
  2. Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
  1. Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
  2. Inter delicias quid facit ista fames?
  3. Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
  4. Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
  1. Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
  2. Esse tamen vacuo se leo dente putat.
  3. Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
  4. Alta iuvencorum volnera figet ubi?
  5. Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
  6. Non nisi delecta pascitur ille fera.