Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non inpudenter vita quod relicum est petit,
  2. Cum fama quod satis est habet.
  1. Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
  2. Dicatur quare non Taratalla mihi?
  1. Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
  2. Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
  3. Scilicet a magnis ad te descendere tauris
  4. Et quae non cernunt frangere colla velint.
  5. Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
  6. Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
  1. Commendo tibi, Quintiane, nostros—
  2. Nostros dicere si tamen libellos
  3. Possum, quos recitat tuus poeta—:
  4. Si de servitio gravi queruntur,
  5. Adsertor venias satisque praestes,
  6. Et, cum se dominum vocabit ille,
  7. Dicas esse meos manuque missos.
  8. Hoc si terque quaterque clamitaris,
  9. Inpones plagiario pudorem.
  1. Una est in nostris tua, Fidentine, libellis