Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Argutis epigrammaton libellis:
  2. Cui, lector studiose, quod dedisti
  3. Viventi decus atque sentienti,
  4. Rari post cineres habent poetae.
  1. Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
  2. Et comites longae quaeris habere viae,
  3. Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
  4. Scrinia da magnis, me manus una capit.
  5. Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
  6. Urbe vagus tota, me duce certus eris:
  7. Libertum docti Lucensis quaere Secundum
  8. Limina post Pacis Palladiumque forum.