Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum matre et casulis et conlusore catello
  2. cymbala pulsantis legatum fiet amici?
  3. improbus es cum poscis,
    ait. sed pensio clamat
  4. posce
    ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
  5. lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
  6. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  7. pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  8. quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  9. et pedibus?
    durate atque expectate cicadas
    ?
  10. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  11. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  12. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  13. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  14. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
  15. amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  16. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  17. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
  18. ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
  19. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
  20. coniugium in multis domibus servavit adulter.