Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  2. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  3. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  4. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  5. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  6. occulta ad patres produxit crimina servus
  7. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  8. adficiunt poenis et legum prima securis.
  9. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  10. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  11. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  12. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
  13. nomen, ab infami gentem deducis asylo:
  14. maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
  15. aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.