Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  2. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  3. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  4. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  5. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  6. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  7. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  8. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  9. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  10. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  11. occulta ad patres produxit crimina servus
  12. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  13. adficiunt poenis et legum prima securis.
  14. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  15. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  16. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  17. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
  18. nomen, ab infami gentem deducis asylo:
  19. maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
  20. aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.