Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
  2. corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
  3. quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
  4. vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
  5. pectora vestra duas non admittentia curas?
  6. magnae mentis opus, nec de lodice paranda
  7. attonitae, currus et equos faciesque deorum
  8. aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
  9. nam si Vergilio puer et tolerabile desset
  10. hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
  11. surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit
  12. non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
  13. cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
  14. non habet infelix Numitor quod mittat amico:
  15. Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
  16. unde emeret multa pascendum carne leonem
  17. iam domitum; constat leviori belua sumptu
  18. nimirum et capiunt plus intestina poetae.
  19. Contentus fama iaceat Lucanus in hortis
  20. marmoreis, et Serrano tenuique Saleio