Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
- si quater egisti, si contigit aureus unus,
- inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
- Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
- egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
- quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
- bellatore sedens curvatum hastile minatur
- eminus et statua meditatur proelia lusca.
- sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
- Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
- qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
- perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
- empturus pueros argentum murrina villas;
- spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
- et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
- causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
- et strepitu et facie maioris vivere census,
- sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
- Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
- nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.