Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
- solus enim tristes hac tempestate Camenas
- respexit, cum iam celebres notique poetae
- balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
- temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
- praecones fieri, cum desertis Aganippes
- vallibus esuriens migraret in atria Clio;
- nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
- ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
- et vendas potius commissa quod auctio vendit
- stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,
- Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
- hoc satius quam si dicas sub iudice vidi
- quod non vidisti, faciant equites Asiani
- quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
- altera quos nudo traducit Gallia talo.
- Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
- cogetur posthac, nectit quicumque canoris
- eloquium vocale modis laurumque momordit.
- hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos