Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vult formosa domi? moechis foliata parantur,
  2. his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
  3. tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
  4. incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
  5. propter quod secum comites educit asellas
  6. exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
  7. sed quae mutatis inducitur atque fovetur
  8. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  9. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
  10. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  11. quid faciant agitentque die. si nocte maritus
  12. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  13. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  14. dicitur et poenas alieni pendere somni
  15. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  16. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  17. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  18. aut latum pictae vestis considerat aurum,
  19. et caedit, longi relegit transversa diurni
  20. et caedit, donec lassis caedentibus exi