Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
  2. ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
  3. palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
  4. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
  5. ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
  6. Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
  7. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
  8. ac pariter toto repetitus clamor ab antro
  9. iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
  10. illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
  11. si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
  12. servorum, veniet conductus aquarius; hic si
  13. quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
  14. quo minus imposito clunem summittat asello.
  15. atque utinam ritus veteres et publica saltem
  16. his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
  17. noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
  18. maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
  19. illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
  20. intulerit, ubi velari pictura iubetur