Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  2. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  3. labente officio crudis donanda, nec illud
  4. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  5. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  6. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  7. est animus, summitte caput cervice parata
  8. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  9. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  10. et spoliis; igitur longe minus utilis illi
  11. uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
  12. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  13. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  14. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  15. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  16. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  17. libertas et iuris idem contingat harenae,
  18. non unus tibi rivalis dictabitur heres.
  19. Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
  20. supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;