Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  2. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  3. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  4. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  5. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  6. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  7. praeterea multa in facie deformia, sicut
  8. attritus galea mediisque in naribus ingens
  9. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  10. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  11. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  12. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  13. accepta rude coepisset Veiento videri.
  14. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  15. respice rivales divorum, Claudius audi
  16. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  17. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
  18. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
  19. linquebat comite ancilla non amplius una.
  20. sed nigrum flavo crinem abscondente galero