Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
  2. nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
  3. dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
  4. tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
  5. et tremere et sordes farris mordere canini?
  6. Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
  7. mercedem solidam veterum capis officiorum,
  8. fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
  9. et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
  10. si libuit menses neglectum adhibere clientem,
  11. tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
  12. una simus, ait. votorum summa! quid ultra
  13. quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
  14. debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
  15. tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
  16. sideribus dubiis aut illo tempore quo se
  17. frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
  18. Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
  19. lana pati: de conviva Corybanta videbis.
  20. iurgia proludunt, sed mox et pocula torques