Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
  2. da veniam, praeclara illi[*](illicΨ.) laudatur iaspis;
  3. nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
  4. a digitis, quas in vaginae fronte solebat
  5. ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
  6. tu Beneventani sutoris nomen habentem
  7. siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
  8. quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
  9. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
  10. frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
  11. non eadem vobis poni modo vina querebar:
  12. vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
  13. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  14. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  15. clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
  16. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  17. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  18. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  19. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  20. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus