Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  2. captum te nidore suae putat ille culinae;
  3. nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
  4. bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
  5. vel nodus tantum et signum de paupere loro?
  6. spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
  7. semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
  8. ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
  9. intactoque omnes et stricto pane tacetis.
  10. ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre
  11. si potes, et debes, pulsandum vertice raso
  12. praebebis quandoque caput, nec dura timebis
  13. flagra pati, his epulis et tali dignus amico.