Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
- ostrea callebat primo deprendere morsu,
- et semel aspecti litus dicebat echini.
- Surgitur et misso proceres exire iubentur
- consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
- traxerat attonitos et festinare coactos
- tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
- dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
- anxia praecipiti venisset epistula pinna.
- Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
- tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
- inlustresque animas impune et vindice nullo,
- sed periit postquam cerdonibus esse timendus
- coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.