Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  2. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  3. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  4. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  5. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  6. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  7. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  8. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  9. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  10. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  11. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  12. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  13. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  14. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  15. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  16. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
  17. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  18. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  19. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
  20. natio comoeda est. rides, maiore caehinno