Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
  2. Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
  3. qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
  4. indocti primum, quamquam plena omnia gypso
  5. Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
  6. si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
  7. et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
  8. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
  9. tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
  10. inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
  11. hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
  12. promittunt atrocem animum, sed podice levi
  13. caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
  14. rarus sermo illis et magna libido tacendi
  15. atque supercilio brevior coma. verius ergo
  16. et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
  17. inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
  18. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
  19. dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
  20. Herculis invadunt et de virtute locuti