Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  2. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  3. Commoda tractemus primum communia, quorum
  4. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  5. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  6. audeat excussos praetori ostendere dentes
  7. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  8. atque oculum medico nil promittente relictum.
  9. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  10. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  11. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  12. servato, miles ne vallum litiget extra
  13. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  14. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit