Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  2. excusaturos non sollicitemus amicos.
  3. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  4. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
  5. et credam dignum barba dignumque capillis
  6. maiorum, citius falsum producere testem
  7. contra paganum possis quam vera loquentem
  8. contra fortunam armati contraque pudorem.
  9. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  10. sacramentorum. convallem ruris aviti
  11. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  12. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  13. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  14. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  15. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  16. expectandus erit qui lites inchoet annus
  17. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  18. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  19. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  20. Caedicio et Fusco iam micturiente parati